Capitulum 3
Capitulum 3
De quibusdam capitulis Hilarii obscuris, quibus a carne Christi passionis dolores submoveri videntur.
Verumtamen magis movent ac difficiliorem afferunt quaestionem verba Hilarii, quibus videtur tradere, ictus et vulnera et huiusmodi, sic in Christum incidisse, ut passionis dolorem non incuterent, sicut telum, tractum per aquam vel ignem vel aera, ea facit, quae et, cum trahitur per corpora animata, quia perforat et compungit, non tamen dolorem ingerit, quia non sunt illae ° res doloris capaces. Ita et corpus Christi sine sensu poenae, vim poenae excepisse dicit, quia, sicut corpus nostrum non habet talem naturam, ut valeat calcare undas, ita corpus Christi dicit non habuisse naturam nostri doloris, quia non habuit naturam ad do- lendum.
Ait enim sic in X libro De Trinitate: "Unigenitus Deus hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumsit. In quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aquam perforans, vel ignem compungens, vel aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in hoc passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aera vulnerari, quamvis naturae teli sit et vulnerare et compungere et forare. Passus quidem Christus est, dum caeditur, dum suspenditur, dum moritur; sed in corpus irruens passio nec non fuit passio, non tamen naturam passionis exercuit, dum et poenali ministerio poena desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuit sane illud domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas, et fluctus desuper eat, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si Domini ""corporis solum ista natura sit, ut feratur in humidis et sistat in liquidis et structa transcurrat: quid per naturam humani corporis carnem ex Spiritu conceptam iudicamus? Caro illa de caelis est, et homo ille de Deo est, habens ad patiendum corpus; et passus est, sed naturam non habens ad dolendum".
Idem in eodem: "Videamus, an ille passionis ordo infirmitatem in Domino doloris permittat intelligi. Dilatis enim causis, ex quibus metum Domino haeresis ascribit, res ipsas, ut gestae sunt, conferamus. Nec enim fieri potest, ut limor eius significetur in verbis, cuius fiducia contineatur in factis. Timuisse igitur, haeretice, passionem videtur? Sed ob ignorantiae huius errorem, Pe- trus et satanas et scandalum est . Anne timuit qui armatis obvius prodiit? El in corpore eius infirmitas fuit, ad cuius occursum consternata persequentium agmina supinatis corporibus conciderunt ? Quam igitur infirmitatem dominatam huius corporis credis, cuius tantam habuit natura virtutem? Sed forte vulnerum dolorem timuit? Quem, rogo, o tu Dominicae infirmitatis assertor, penetrantis carnem clavi habuit terrorem, qui excisam aurem solo restituit attactu? Producens haec aurem manus clavum dolet, et sentit vulnus, qui alteri dolorem vulneris non reliquit? Pungendae carnis metu tristis est, cuius attactu, caro post caedem sanatur" ?
Item: "Collatis igitur dictorum gestorumque virtutibus, demonstrari non est ambiguum, in natura corporis eins infirmitatem corporeae naturae non fuisse, et passionem illam, licet illata corpori sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse; quia, licet forma corporis nostri esset in Domino, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma erat in corpore, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit".
Audisti, lector, verba Hilarii, quibus dolorem excludere videtur. Sed si, excussa sensus et impietatis hebetudine, praemissis diligenter intendas, atque ipsius scripturae circumstantiam inspi- cias, dictorum rationem atque virtutem percipere utcumque poteris, et intelligentiam arguere non attentabis. Intelligitur enim ea ratione dixisse, dolorem passionis in Christum non incidisse, et virtutem corporis Christi excepisse vim poenae sine sensa poenae, quia causam et meritum doloris in se non habuit. Quod videtur notasse, ubi ait: "Non habens naturam ad dolendum". Et ideo non indicanda est caro illius secundum naturam nostri corporis. Nec in eo etiam dominium habuit passio ; ita etiam non habuit naturam ad timendum, vel tristandum, quia non habuit talem naturam, in qua esset causa timoris, vel tristitiae. Itaque necessitas timendi non fuit in eo, sicut est in nobis; nec natura doloris fuit in eo, sicut est in nobis.
On this page