Capitulum 4
Capitulum 4
De tristitia Christi et eius causa secundum eundem.
Tristitiam tamen in eo fuisse, consequenter asserit, sed causam eius exstitisse non suam mortem, sed defectum Petri et aliorum Apostolorum.
Dicit enim, Christum non propter mortem, sed "usque ad mortem" tristem fuisse, his verbis: "Interrogo, quid sit tristem esse "usque ad mortem."Non enim eiusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et "usque ad mortem,"quia, ubi propter mortem tristitia est, illic mors causa tristitiae est; ubi vero tri¬ stitia "usque ad mortem"est, mors non tristitiae causa est, sed finis". "Adeo autem non propter mortem suscepta est tristitia, ut sil destituta per mortem". "Non ergo sibi tristis est, sed illis qui in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri, quos monet orare, ne "inducantur in tenlalionem", qui ante polliciti erani se non scandalizari".
Hilarius in libro De Synodis : Cum haec passionum genera infirmitatem carnis afficiant, Deus tamen Verbum, caro factus , non potuit a se demutabilis esse patiendo. Verbum enim quod caro factum est, licet se passioni subdiderit, non tamen demutatum est passibilitate patiendi. Nam pati potuit, et passibilis esse non potuit, quia passibilitas naturae infirmae significatio est; passio autem eorum est , quae sunt illata, perpessio.
On this page