Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Si Christus meruit sibi et nobis, et quid sibi, et quid nobis.

De merito etiam Christi praetereundum non est; de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tantum meruerit .

Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a poena, et regni reserationem, ut, amota ignea romphea , libere pateret introitus. Sed et sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus: "Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen." Aperte dicit Apostolus, Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam; humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, el exaltatio praemium humilitatis.

Unde Augustinus, exponens praemissum capitulum, ait: "Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione; humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Sed hoc totum factum est in forma servi: in forma enim Dei semper fuit et erit claritas."

Item Ambrosius, idem capitulum tractans, ait: "Quid et quantum humilitas mereatur, hic ostenditur".

His testimoniis evidens Iit, quod Christus, per humilitatem et obedientiam passionis, meruit clarificationem corporis, nec id solum, sed etiam impassibilitalem animae. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut caro mortalis; sed post mortem, merito humi¬ litatis et anima impassibilis facta est, et caro immortalis.

Utrum autem anima sil facta impassibilis, quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est; sed vel mox post carnis separationem anima impassibililate donata est, aut in resurrectione, quando "caro refloruit ."

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1