Capitulum 2
Capitulum 2
Quod a conceptu meruit Christus sibi idem, quod per passionem.
Nec solum haec meruit Christus, quando Patri obediens crucem subiit, sed etiam ab ipsa conceptione, ex quo homo factus est, per caritatem el iustitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit, quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit; et deo ipsius melior anima fieri non potuit, quam ab initio suae conditionis exstitit, quia proficere in meritis non valuit.
Ut enim Gregorius ait: "Non habuit omnino Christus iuxta animae meritum, quo potuisset proficere; in membris autem, quae nos sumus, quotidie proficit".
Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum; non igitur profecit secundum animae meritum, quantum ad virtutem meriti ; profecit tamen quantum ad numerum meritorum: plura enim habuit merita in passione quam in conceptione; sed maioris virtutis non exstiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae. Per quid? Per obe- dientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primum habuit, nec maiorem, cum pali coepit et mori: obediens enim perfecte et bonus exstitit secundum hominem, ex quo fuit homo.
Habuit igitur anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Num igitur melior vel beatior fuit quam ante? Absit, quod melior fuerit, quia non sanctior, non gratia cumulatior; nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo praecipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc fuisse beatior, quia ab omni miseria immunis; ex quo nequit inferri simpliciter, quod beatior fuerit.
On this page