Capitulum 3
Capitulum 3
De eo quod scriptum est: Donavit illi, nomen, quod est supra omne nomen.
Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam donari sibi "nomen, quod est super omne nomen," scilicet honorificentiam, quod vocatur Deus. Hoc tamen nomen ante mortem habuit: habuit enim hoc nomen Dei Filius , in quantum Deus est, ab aeterno per naturam; in quantum vero homo factus est, habuit ex tempore per gratiam.
Verumtamen Augustinus dicit, "homini donatum esse illud nomen, non Deo, quia illud nomen habuit, cum in forma Dei tantum erat; sed cum dicitur: "Propter quod illum exaltavit, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,"satis apparet, propter quid exaltaverit, id est propter obedientiam, et in qua forma exaltatus sit. In qua enim forma crucifixus est, in ea exal¬ tatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa "forma servi"nominetur unigenitus Filius Dei: hoc illi donatum est ut homini, quod iam habebat idem ipse Deus". Hoc igitur per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, id est in anima et carne, nominetur et sit Deus.
Sed nunquid hoc meruit? Supra enim dictum est, quia hoc tantum bonum homo ille non meruit; quomodo ergo hic dicitur: Propter obedientiam donatum est ei hoc nomen ?
Secundum tropum illum, in Scriptura creberrimum, hoc accipiendum est, quo "dicitur res fieri, quando innotescit". Post resurrectionem vero in evidenti positum est quod ante erat , ut scirent homines et daemones . Manifestationem ergo illius nominis donavit ei Deus post resurrectionem, sed illam meruit per obedientiam passionis, qui , eo quod obedivit patiendo, exaltatus est resurgendo, et per hoc manifestum est nomen.
Hoc eodem tropo usus est etiam post resurrectionem dicens : "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra;" non quod tunc primo acceperit, sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas.
Celerum Ambrosius dicit, nomen illud donatum esse Deo, non homini; et videtur secus verborum superficiem oppositus Augustino; sed intelligentia non obviat, licet diversum sapiat. Nam Ambrosius de naturali donatione id dictum intelligit, qua aeternaliter Pater generando dedit Filio nomen, quod est super omne nomen, scilicet esse Deum per naturam, quia genuit ab ae¬ terno Filium plenum et sibi aequalem Deum; quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit. Sed praemisso locutionis modo accipiendum est.
On this page