Capitulum 4
Capitulum 4
Si Christus sine omni merito habere valuit, quod merito obtinuit.
Si vero quaeritur, utrum Christus illam immortalitatis et impassibilitatis gloriam et nominis Dei manifestationem sine omni merito habere potuerit, sane dici potest, quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit, sicut in resurrectione exstitit, no- menque suum et aliter hominibus manifestare potuit; sed homo passibilis esse non potuit, sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire.
Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit, consumta mortalitate, immortalitatis gloria vestiri, sed non sine merito iustitiae et caritatis, aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit, in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuerit; nec virtutes inesse ei potuerunt, cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens igitur has virtutes secundum hominem passibilem ac mortalem, non potuit non mereri gloriam immortalitatis; non ergo potuit, factus mortalis, sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen haec assequi sine merito passionis, quia per passionem niI sibi meruit, quod non ante per vir¬ tutes meruerit.
On this page