Capitulum 6
[Cap. VI]
De quo Apostolus: "Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus," id est, per hominem, quasi in medio, arbiter est ad componendam pacem, id est ad reconciliandum homines Deo. "Hic est arbiter, quem Iob desiderat: "Utinam esset nobis arbiter"". "Reconciliati enim sumus Deo, ut ait Apostolus, per mortem Christi." "Quod non sic est intelligendum, quasi nos ei sic reconciliaverit Christus, ut inciperet amare quos oderat, sicut reconciliatur inimicus mimico, ut deinde sint amici, qui ante se oderant; sed iam nos diligenti Deo reconciliati sumus. Non enim, ex quo ei reconciliati sumus per sanguinem Filii, nos coepit diligere, sed ante mundum, priusquam nos aliquid essemus". Quomodo ergo diligenti nos Deo sumus reconciliati ? "Propter peccatum cum eo habebamus inimicitias, qui habebat erga nos caritatem, etiam cum inimicitias exercebamus adversus eum , operando iniquitatem". "Ita ergo inimici eramus Deo, sicut iustiliae sunt inimica peccata; et ideo, remissis peccatis, tales inimicitiae finiuntur, et reconciliantur iusto quos ipse iuslifical".
Christus ergo dicitur mediator, eo quod medius inter Deum et homines, ipsos reconciliat Deo. Reconciliat autem, dum offendicula hominum tollit ab oculis Dei, id est, dum peccata delet, quibus Deus offendebatur, et nos inimici eius eramus.
Sed cum peccata deleat non solus Filius, sed et Pater et Spiritus sanctus, deletio quorum est nostra ad Deum reconciliatio, quare solus Filius dicitur mediator ? Nam de Patre legitur, quod reconciliaverit sibi mundum. Ait enim Apostolus: "Deus erat in Christo mundum sibi reconcilians." Cum igitur reconciliet, quare non dicitur mediator?
Quia nec medius est inter Deum et homines, nec in se ha- huit illa sacramenta, quorum fide et imitatione instificemur, id est reconciliemur Deo. Reconciliavit igitur nos tota Trinitas virtutis usu, scilicet dum peccata delet; sed Filius solus impletione obedien- tiae, in quo patrata sunt secundum humanam naturam, per quae credentes et imitantes justificantur.
On this page