Capitulum 7
Capitulum 7
Secundum quam naturam sil mediator.
"Non est enim mediator inter Deum et Deum, quia unus est Deus; sed inter Deum et hominem, quasi inter duo extrema, quia medius esse non potest nisi inter aliqua". Mediator est igitur, in quantum homo; nam in quantum Deus, non est mediator, sed aequalis Patri est, hoc idem quod Pater, cum Patre unus Deus. Mediat ergo inter homines et Deum-Trinitatem secundum hominis naturam, in qua suscepit illa, per quae reconciliamur Deo-Trini- tali ; et secundum eandem habet aliquid simile Deo et aliquid simile hominibus; quod mediatori congruebat, ne per omnia similis hominibus longe esset a Deo, aut per omnia Deo similis longe esset ab hominibus, et ita mediator non esset. Verus igitur mediator Christus inter mortales peccatores et immortalem iustum, apparuit mortalis cum hominibus, iustus cum Deo; per infirmitatem propinquans nobis, per iustitiam Deo. Recte igitur mediator dictus est, quia inter Deum immortalem et hominem mortalem est Deus-homo, reconcilians hominem Deo, in tantum mediator, in quantum est homo; in quantum autem Verbum, non est medius, quia unus cum Patre Deus.
Si ergo Christus secundum vos, o haeretici, unam tantum habet naturam, unde medius erit? Nisi ita sit medius, ut Deus sil propter naturam divinitatis, et homo propter humanitatis naturam; quomodo humana in eo reconciliantur divinis? Nam ipse veniens prius in se humana sociavit divinis, per utriusque naturae conjunctionem in una persona; deinde omnes fideles per mortem reconciliavit Deo, dum sanati sunt ab impietate, quicumque humilitatem Christi credendo dilexerunt, et diligendo imitati sunt.
Ecce, hic aliquatenus insinuatur, quare Christus solus dicitur mediator Dei et hominum; et secundum quam naturam mediet, scilicet humanam; et cui mediet, scilicet Deo-Trinilati : Trinitati enim nos reconciliavit per mortem, per quam etiam nos redemit a servitute diaboli. Nam, ut Petrus ait, "non corruptibilibus auro et argento redempti sumus, sed pretioso sanguine Agni immaculati."
On this page