Capitulum 1
Capitulum 1
Quod alio modo potuit liberare.
Si vero quaeritur, utrum alio modo posset Deus hominem liberare quam per mortem Christi, "dicimus, et alium modum fuisse possibilem Deo, cuius potestati cuncta subiacent; sed nostrae miseriae sanandae convenientiorem modum alium non fuisse, nec esse oportuisse. Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei Filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium , mala nostra moriendo perferret" ?
On this page