Capitulum 1
Capitulum 1
Quare Filius carnem assumsit, non Pater vel Spiritus sanctus.
Diligenter vero est annotandum, quare Filius, non Pater vel Spiritus sanctus, est incarnatus: solus namque Filius hominem assumsit.
Quod utique ordine congruo, atque alto Dei sapientia fecit consilio, ut Deus, qui in sapientia sua mundum condiderat, secundum illud : "Omnia in sapientia fecisti, Domine," in eadem "quae in caelis sunt et quae in terris restauraret". Haec est mulier evangelica, quae "accendit lucernam, et drachmam decimam", quae perdita fuerat, reperit, Sapientia scilicet Patris, quae testam humanae infirmitatis lumine suae divinitatis accendit perditumque hominem reparavit, nomine regis et imagine insignitum.
Ideo etiam Filius missus est, et non Pater, quia congruentius mitti debebat qui est ab alio, quam qui est a nullo; Filius autem a Patre est, Pater vero a nullo alio est.
Ut enim ait Augustinus in libro De Trinitate: "Non habet de quo sit". "Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est, ita congrue Pater misit, Filius missus est". "Ab illo enim convenienter mittitur Dei Verbum, cuius est Verbum; ab illo mittitur, de quo natum est; mittitur quod genitum est" ; Pater vero, qui misit a nullo est. Ideoque Pater missus non est, ne, si mitteretur, ab alio esse putaretur.
Missus est ergo primo Filius, qui a solo Patre est; deinde etiam Spiritus sanctus, qui est a Patre et Filio; sed Filius solus in carne missus est, non Spiritus sanctus, sicut nec Pater. Quod ideo factum est, ut qui erat in divinitate Dei Filius, in humanitate fieret hominis filius. Non Pater vel Spiritus sanctus carnem induit, ne alius in divinitate esset Filius, alius in humanitate, et ne idem esset Pater et Filius, si Deus Paler de homine nasceretur.
Unde in Ecclesiasticis dogmatibus : "Non Pater carnem as- sumsit neque Spiritus sanctus, sed Filius tantum, ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius, ne filii nomen ad alterum transiret, qui non esset aeterna nativitate filius. Dei ergo Filius hominis factus est filius, natus secundum veritatem naturae ex Deo Dei Filius, et secundum veritatem naturae ex homine hominis filius, ut veritas geniti non adoptione, non appellatione, sed in utraque nativitate filii nomen nascendo haberet, et esset verus Deus et verus homo unus filius. Non ergo duos Christos, neque duos filios, sed Deum et hominem unum filium , quem propterea et unigenitum dicimus, manentem in duabus substantiis, sicut ei naturae veritas contulit, non confusis naturis neque immixtis, sicut Timotheani volunt, sed societate unitis".
On this page