Utrum Pater vel Spiritus sanctus potuerit incarnari.
Si vero quaeritur, utrum Pater vel Spiritus sanctus incarnari potuerit, vel etiam modo
possit, sane responderi potest: et potuisse olim et posse nunc carnem sumere et hominem
fieri tam Patrem quam Spiritum sanctum. Sicut enim Filius homo factus est, ita Pater vel
Spiritus sanctus potuit et potest.