Text List

Praeambulum

Praeambulum

"Cum venit igitur plenitudo temporis, ut ait Apostolus,misit Deus Filium suum, factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum Dei reciperemus."

Tempus autem plenitudinis dicitur tempus gratiae, quod ab adventu Salvatoris exordium sumsit. Hoc est "tempus miserendi" et "annus benignitatis," in quo "gratia et veritas per Iesum Christum facta est": gratia, quia per caritatem impletur quod in Lege praecipiebatur; veritas, quia per Christi adventum exhibetur atque perficitur humanae redemptionis sponsio facta ab antiquo. "Filii ergo missio est ipsa incarnatio". Eo enim missus est, quod in forma hominis mundo visibilis apparuit, de quo supra sufficienter dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum