Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

An Filius, qui tantum carnem accepit, aliquid fecerit, quod non Pater vel Spiritus sanctus.

Sed forte aliqui dicent: Cum indivisa sint opera Trinitatis, si Filius carnem assumsit, tunc Pater et Spiritus sanctus; quia si Filius carnem assumsit, nec Pater hoc fecit vel Spiritus sanctus, non omne quod facit Filius, facit Pater et Spiritus sanctus; at omnia simul Pater et Filius et amborum Spiritus pariter et concorditer operantur.

Ad quod dicimus, quia nihil operatur Filius sine Patre et Spiritu sancto, sed una est horum trium operatio indivisa et indissimilis, et tamen Filius, non Pater vel Spiritus sanctus, carnem assumsit.

Ipsam tamen carnis assumtionem Trinitas operata est, sicut Augustinus dicit in libro De fide ad Petrum: "Reconciliati sumus per solum Filium secundum carnem, sed non soli Filio secundum deitatem. Trinitas enim nos sibi reconciliavit, per hoc quod solum Verbum-carnem ipsa Trinitas fecit".

Trinitas igitur carnis assumtionem fecit, sed Verbo, non Patri vel Spiritui sancto. Si enim Pater sibi, et Filius sibi, vel Pater Filio, et Filius Patri carnis assumtionem operatus esset, iam non eadem esset operatio utriusque, sed divisa. Sed sicut inseparabilis et indivisa est unitas substantiae trium, ut ait Augustinus in libro De Trinitate, ita et operatio; "non tamen eandem Trinitatem natam de Virgine, crucifixam et sepultam catholici tractatores docuerunt, sed tantummodo Filium; nec eandem Trinitatem in specie columbae descendisse super Iesum, sed tantum Spiritum sanctum; nec eandem dixisse de caelo: Tu es Filius meus, sed tantum Patris vocem fuisse ad Filium factam, quamvis Pater et Filius et Spiritus sanctus, sicut inseparabiles sunt, ita et inseparabiliter operentur. Haec et mea fides est, quoniam haec est catholica fides".

Licet igitur solus Filius carnem assumserit, ipsam tamen incarnationem cum Patre et Spiritu sancto operatus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3