Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quare totam humanam naturam accepit, et quid nomine humanitatis vel humanae naturae intelligitur.

Et quia in homine tota humana natura vitio corrupta erat, totam assumsit, id est animam et carnem, ut totam curaret et sanctificaret.

Quod autem humanae naturae sive humanitatis vocabulo anima et caro intelligi debeant, aperte docet Hieronymus in Expositione catholicae fidei dicens: "Sic confitemur in Christounam Filii esse personam, ut dicamus, duas perfectas et integras esse substantias, id est deitatis et humanitatis, quae ex anima continetur et corpore". Ecce aperte ostendit, humanitatis nomine animam et corpus intelligi, quae duo assumsisse Dei Filius intelligitur, ubi hominem sive humanitatem vel humanam naturam accepisse legitur.

Errant igitur qui nomine humanitatis non substantiam, sed proprietatem quandam, a quo homo nominatur, significari contendunt, ubicumque Christi humanitas memoratur.

Ait enim Ioannes Damascenus: "Sciendum quidem, quod deitatis et humanitatis nomen substantiarum, scilicet naturarum, est repraesentativum". Natura enim non sic accipitur in Christo, ut cum dicitur una natura esse omnium hominum; quod evidenter idem Ioannes ostendit, differentem rationem dicti assignans, cum natura humana in Christo nominatur, et cum una dicitur natura omnium hominum. Ait enim: "Cum unam hominum naturam dicimus, sciendum est, quod non considerantes ad animae et corporis rationem hoc dicimus. Impossibile enim est unius naturae dicere Domini corpus et animam, ad invicem comparata. Sed quia plurimae personae hominum sunt, omnes autem eandem suscipiunt rationem naturae — omnes enim ex anima et corpore compositi sunt, et omnes naturam animae participant et substantiam corporis possident — communem speciem plurimarum et differentium personarum unam naturam dicimus, uniuscuiusque scilicet personae duas naturas habentis et in duabus perfecte naturis existentis, animae scilicet et corporis. In Domino autem lesu Christonon est communem speciem accipere. Neque enim factus est, nec est nec aliquando fiet alius. Sed Christus, ex deitate et humanitate, in deitate et humanitate Deus perfectus, est idem et homo perfectus".

Totam igitur hominis naturam, id est animam et carnem, et horum proprietates sive accidentia assumsit Deus, non carnem sine anima, nec animam sine ratione, ut haeretici voluerunt, sed carnem et animam cum sensibus suis.

Unde Ioannes Damascenus ait: "Omnia quae in nostra natura plantavit, Dei Verbum assumsit, scilicet corpus et animam intellectualem, et horum idiomata Totum enim totus assumsit me, ut toti mihi salutem gratificaret. Quod enim inassumtibile est, incurabile est".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1