Capitulum 2
[Cap. II]
Est et alia ratio, quare isto potius modo quam alio liberare voluit: "quia sic iustitia superatur diabolus, non potentia". "Et quomodo id factum sit, explicabo, ut potero". "Quadam iustitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes originaliter transeunte et illius debito omnes obligante; unde omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo. Unde Apostolus: "Eramus natura filii irae;"natura, scilicet ut est depravata peccato, non ut est recta creata ab initio. Modus autem ille, quo traditus est homo in diaboli potestatem, rion ita debet intelligi, tanquam Deus hoc fecerit aut fieri iusserit, sed quod tantum permiserit, iuste tamen. Illo dese- rente peccantem, peccati auctor illico invasit. Non tamen Deus "continuit in ira sua miserationes suas", nec hominem a lege suae potestatis amisit, cum in diaboli potestate esse permisit, quia nec diabolus a potestate Dei est alienus, sicut nec a bonitate. Nam qualicumque vita diabolus vel homo non subsisteret, nisi per eum qui vivificat omnia". Non ergo Deus hominem deseruit, ut non se illi exhiberet Deum, sed inter mala poenalia, etiam malis multa praestitit bona; et tandem hominem, quem commissio peccatorum diabolo subdidit, remissio peccatorum, per sanguinem Christi data, a diabolo eruit, ut sic iustitia vinceretur diabolus, non potentia.
On this page