Capitulum 3
[Cap. III]
"Sed qua iustitia? lesu Christi. Et quomodo victus est ea? Quia in eo nihil dignum morte inveniens , occidit eum ta¬ men. Et utique iustum est, ut debitores, quos tenebat, liberi dimittantur in eum credentes, quem sine ullo debito occidit". "Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suae, amator est potentiae et desertor oppugnatorque iustitiae; in quo homines magis eum imitantur, qui, neglecta vel etiam perosa iustitia, potentiae magis student eiusque vel adeptione laetantur, vel cupiditate inflammantur, ideoque placuit Deo, ut non potentia, sed iustitia vincens, hominem erueret , in quo homo eum imitari disceret". "Post vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus". "Sed nonne iure aequissimo vinceretur diabolus, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset? Utique, sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit".
On this page