Capitulum 4
[Cap. IV]
"Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, homo , diabolus, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de iniuria Dei convinceretur, quia servum eius, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit et violenter tenuit. Homo etiam iniurius Deo convinceretur, quia praecepta eius contempsit, et se alieno dominio mancipavit. De hominis etiam iniuria convinceretur diabolus, quia illum et prius fallaci promissione decepit, et post, mala inferendo, laesit. Iniuste igitur diabolus quantum ad se, tenebat hominem, sed homo iuste tenebatur; quia diabolus nunquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pali diaboli tyrannidem".
Si igitur Deus, qui utrique praeerat, potentia hominem liberare vellet, sola iussionis virtute hominem poterat rectissime liberare, sed, ob causam praemissam, iustitia humilitatis uti voluit. Qui dum in carne mortali crucifixus est, iustificati sumus, id est per remis¬ sionem peccatorum eruti de potestate diaboli, et ita a Christo iustitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in eius sanguine nobis peccata sint dimissa, supra expositum est.
On this page