Capitulum 5
Capitulum 5
De traditione Christi facta a Iuda, a Deo, a Iudaeis.
Christus ergo est sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis, qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo- Trinitati obtulit pro omnibus quantum ad pretii sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam , quia praedestinatis tantum salutem effecit. De quo et legitur, quod sit traditus a Patre, et quod se ipsum tradidit, et quod ludas eum tradidit, et Indaei. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit; et Paler eum tradidit, quia voluntate Patris, immo totius Trinitatis passus est; ludas tradidit prodendo, et Iudaei instigando.
Et fuit actus Iudae et Iudaeorum malus, et actus Christi vel Patris bonus. Opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas; malum fuit opus Iudae et ludaeorum, quia mala fuit intentio. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est diversi actus, et una res sive factum, scilicet passio ipsa.
Ideo doctores aliquando uniunt in facto illo Patrem, Filium, Iudam, Iudaeum, aliquando disiungunt. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorum dicunt; attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt.
Unde Augustinus: "Facta est, inquit, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a luda: una res facta est. Quid ergo discernit inter eos? Quia hoc fecit Paler et Filius in caritate; ludas vero in proditione. Videtis, quia non quid faciat homo, sed qua voluntate, considerandum est. In eodem facto invenimus Deum, quo ludam; Deum benedicimus, Iudam detestamur; quia Dens cogitavit salutem nostram, ludas cogitavit pretium, quo vendidit Dominum, Filius pretium, quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis".
On this page