Text List

Capitulum 6

[Cap. VI].

Passio ergo Christi et opus Iudaeorum dicitur, quia ex actibus eorum provenit, et opus Dei, quia eo auctore, id est volente, fuit.

Unde Augustinus: "Nemo aufert animam Christi ab eo, quia "potestatem"habet "ponendi et sumendi": ecce habes auctorem operis. Ponet animam: ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est, quia enim sua voluntate, non alio cogente, perpetitur ""ipse auctor est operis".

Cum autem passio Christi opus Dei sit, et ideo bonum, eam- que operati sint ludas et ludaei, quaeritur, an concedendum sit, eos operatos ibi esse bonum.

Hic distinguendum est: Potest enim dici, quod operati sint bonum, quia ex actibus eorum bonum provenit, id est passio Christi; et item, quod operati non sint bonum, sed malum, quia actio eorum non fuit bona, sed mala.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6