Capitulum 8
Capitulum 8
Ait enim Apostolus: "Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum (vel convictio) non apparentium", quia per (idem subsistunt in nobis, etiam modo speranda, et subsistent in futuro per experientiam. Et ipsa est probatio et convictio non apparentium, quia si quis de eis dubitet, per fidem probantur, ut adhuc probatur futura resurrectio, quia ita crediderunt Patriarchae et alii Sancti; vel probatio est et certitudo, quod sint aliqua non apparentia, ut supra dictum est. Proprie autem fides dicitur "substantia rerum sperandarum" quia sperandis substat, et quia fundamentum est bonorum, quod nemo mutare potest.
Si vero quaeritur, an haec descriptio spei conveniat, sane concedi potest utrumlibet. Si autem dicatur convenire, sunt et alia plura, quibus differunt fides et spes; sed non improbe dici potest, soli fidei convenire, non spei; quia fides sola fundamentum dicitur, non quia fides-virtus possit esse sine spe et caritate.
Unde Augustinus " "Fides operans per dilectionem"utique sine spe non potest esse, nec amor sine spe, nec sine amore spes, nec utrumque sine fide; et fides sine amore "nihil prodest"".
Potest tamen credi aliquid, quod non speratur; nihil autem potest sperari, quod non creditur. Ideoque credere, quod est actus fidei, naturaliter praecedit sperare, quod est actus spei; quia nisi aliquid credatur, non potest sperari; creditur autem quod non speratur . Inde est, quod in Scriptura plerumque reperitur, quod fides praecedit spem, et spes sequitur fidem; non quod virtus fidei praecedat virtutem spei tempore vel causa, sed quia actus fidei naturaliter praecedit actum spei; quod etiam quidam concedunt de ipsa virtute fidei, ut naturaliter praecedat spem, non tempore.
On this page