Capitulum 9
Capitulum 9
Quare sola fides dicitur fundamentum.
Non antem fundamentum est caritatis, quia non ipsa caritatis sed caritas ipsius virtutis fidei causa est: caritas enim causa est et mater omnium virtutum, "quae si desit, frustra habentur cetera; si autem adsit, habentur omnia". Caritas enim Spiritus sanctus est, ut in superioribus praelaxatum est. Ipsa est ergo causa omnium virtutum, non ipsius aliqua virtutum causa est, quia omnia munera excellit.
Unde Augustinus: "Respice ad munera Ecclesiae, et ""universis excellentius caritatis munus cognosces", "quae ut oleum non potest premi in imo, sed superexsilit". Non ergo eius causa, vel fundamentum fides est.
Gregorius tamen Super Ezechielem dicit "quia, nisi prius fides teneatur, nullatenus ad spiritualem amorem attingitur: non enim caritas fidem, sed fides caritatem praecedit, quia nemo potest amare quod non crediderit", sicut nec sperare.
Sed hoc accipi potest dictum de fide, quae virtus non est; ipsa enim spem et caritatem frequenter praecedit; vel de actu fidei, qui forte naturaliter actum caritatis praecedit, sicut actum spei; quod verba praemissa diligenter notata innuunt, et ea etiam, quae addit dicens: "Nisi ea, inquit, quae audis, credideris, ad amandum ea quae audis, non inflammaberis" ; quae tantum de non visis est, ut ante diximus.
On this page