Capitulum 1
Capitulum 1
Quomodo intelligitur quod scriptum est: Ut, cum facium fuerit, credatis.
Hic quaeritur, si fides tantum de non visis est, quomodo Veritas Apostolis ait : "Nunc dico vobis, priusquam fiat, ut, cum facium fuerit, credatis?" ubi innui videtur, quod fides illis fuerit de factis et visis.
Super quo Augustinus movet quaestionem et absolvit, ita inquiens: "Quid sibi vult: "Ut, cum factum fuerit, credatis"? Haec est laus fidei, si quod creditur non videtur. Nam et Thomas, cui dictum est: "Quia vidisti me, credidisti,"non hoc credidit, quod vidit. Cernebat enim et tangebat carnem viventem, quam viderat morientem, et credebat Deum in carne ipsa latentem. Credebat ergo mente, quod non videbat per hoc quod sensibus corporis apparebat. Si vero dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis credidisse, non ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quae videntur, agitur in nobis, ut ea credantur quae non videntur".
Ex his aperte intelligitur, quod proprie fides "non apparentium" est; nec illa fides est, qua in Christo aedificamur, qua dicimus usitata locutione, nos ea credere quae videmus.
Alibi tamen dicit Augustinus, fidem esse de rebus praesentibus; quod erit in futuro, cum per speciem Deum praesentem contemplabimur; quae tamen non proprie dicitur fides, sed veritas. "Est, inquit, fides, qua creduntur ea quae non videntur; sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur; quod erit, cum per speciem manifestam se contemplandam Sanctis praebebit Dei sapientia". Sed non proprie haec dicitur fides, immo fidei merces, ad quam credendo pervenietur, ut ex fide verborum transeat iustus in fidem rerum.
On this page