Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Si Petrus habuerit fidem passionis, quando vidit hominem illum pali.

Si vero quaeritur, utrum Petrus fidem passionis habuerit, cum hominem Christum oculis pali cernebat, dicimus, eum fidem passionis habuisse, non in eo quod credebat hominem pati, quia hoc videbat, sed in eo quod credebat Deum esse qui patiebatur. Non enim virtus fidei erat, quod credebatur homo pali et mori, quod ludaeus cernens credebat; sed quod credebatur Deum esse qui patiebatur.

Unde Augustinus super illum locum Psalmi ": Respondit ei in via virtutis suae:" "Laus fidei est, non quia credit hominem illum mortuum, quod et paganus credit, sed quia credit eum glorificatum et verum Deum". Credit igitur fides Deum mortuum, et hominem glorificatum. Non igitur fuit Petro fides credere hominem illum mori, quod oculis cernebat, sed credere Deum esse qui moriebatur. Nec nobis etiam fides in hoc meretur, quod credimus hominem illum mortuum, quod et Iudaeus credit, sed quia credimus hominem-Deum mortuum .

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2