Capitulum 3
Capitulum 3
Si aliqua sciuntur, quae creduntur.
Post haec quaeri solet, cum fides sit de non apparentibus et non visis, utrum sil etiam de incognitis tantum: si enim de incognitis tantum est, de his videtur esse tantum quae ignorantur.
Sed sciendum est, quod cum visio alia sit interior, alia exterior, non est fides de subiectis exteriori visioni; est tamen de his quae visu interiori utcumque capiuntur. Et quaedam utique sic capiuntur, ut intelligantur, etsi non ut in futuro; quaedam autem non, quia, cum fides sit "ex auditu," non modo exteriori sed interiori, non potest esse de eo quod omnino ignoratur; quae ipsa ad sensum corporis non perlinet, ut Augustinus tradit dicens: "Quamvis "ex auditu"fides in nobis sit, non tamen ad eum sensum corporis perlinet, qui dicitur auditus, quia non est sonus; nec ad ullum sensum corporis, quoniam cordis est res ista, non corporis". Quaedam ergo fide creduntur, quae intelliguntur naturali ratione; quaedam vero, quae non intelliguntur.
Unde Propheta: "Nisi credideris, non intelliges." Quod Augustinus aperte distinguit: "Alia sunt, inquit, quae nisi intelligamus, non credimus; alia, quae nisi credamus, non intelligemus". Nemo tamen potest credere in Deum, nisi aliquid intelligat, cum fides sit ex auditu praedicationis.
Idem in libro De Trinitate : "Certa fides utcumque inchoat cognitionem; cognitio vero certa non perficitur nisi post hanc vitam".
Ex his apparet, aliqua credi, quae non intelliguntur vel sciuntur, nisi prius credantur; quaedam vero intelligi aliquando, etiam antequam credantur.
Nec tamen sic intelliguntur modo, ut in futuro scientur; et nunc etiam per fidem, qua mundantur corda, amplius intelliguntur, quia, nisi per fidem diligatur Deus, non mundatur cor ad eum sciendum.
Unde Augustinus: "Quid est Deum scire, nisi eum mente conspicere, firmeque percipere?" "Sed et priusquam valeamus perspicere et percipere Deum, sicut percipitur a mundis cordibus, nisi per fidem diligatur, non poterit cor mundari , quo ad eum videndum sit aptum". Ecce hic aperte habes, quia non potest sciri Deus, nisi prius diligendo credatur .
Supra autem dictum est, quod nemo potest credere in Deum, nisi aliquid intelligatur. Unde colligitur, non posse sciri et intelIigi credenda quaedam, nisi prius credantur; et quaedam non credi, nisi prius intelligantur; et ipsa per fidem amplius intelligi; nec ea quae prius creduntur quam intelligantur, penitus ignorantur , cum fides sit ex auditu; ignorantur tamen ex parte, quia non sciuntur. Creditur ergo quod ignoratur, sed non penitus, sicut etiam amatur quod ignoratur.
Unde Augustinus: "Sciri aliquid et non diligi potest, diligi vero quod nescitur, quaero, utrum possit. Si non potest, nemo diligit Deum, antequam sciat". Ubi autem sunt illa tria: fides, spes, caritas, nisi in animo credente quod nondum scit, et sperante et amante quod credit? Amatur ergo et quod ignoratur, sed tamen creditur.
On this page