Capitulum 1
Capitulum 1
De antiquorum fide.
Illis qui praecesserunt adventum Christi et qui sequuntur, videtur profecisse fides secundum temporis processum, sicut profecit cognitio. Fides quippe magna dicitur cognitione et articulorum quantitate, vel constantia et devotione. Est autem quaedam fidei mensura, sine qua nunquam potuit esse salus. Unde Apostolus: "Oportet accedentem credere quia est, et quod remunerator est sperantium in se."
Sed quaeritur, utrum hoc credere ante adventum vel ante Legem, ad salutem suffecerit. Nam tempore gratiae constat certissime hoc non sufficere: oportet enim universa credi, quae in Symbolis continentur.
Sed nec ante adventum nec ante Legem videtur hoc suffecisse, quia sine fide Mediatoris nullum hominem, vel ante, vel post fuisse salvum, Sanctorum auctoritates contestantur.
Unde Augustinus "Ad Optatum": "Illa fides sana est, qua credimus, nullum hominem, sive maioris sive parvulae aetatis, liberari a contagio mortis et obligatione peccati, quod prima nativitate contraxit, nisi per "unum, mediatorem Dei. et hominum , Christum Iesum"; cuius hominis eiusdemque Dei saluberrima fide etiam illi iusti salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carnem, crediderunt in carnem venturum. Eadem enim fides est et nostra et illorum". "Proinde cum omnes iusti, sive ante incarnationem sive post, nec vixerint nec vivant nisi ex fide incarnationis Christi, profecto quod scriptum est, "non esse aliud nomen sub caelo, in quo oporteat salvari nos", ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est".
Idem: "Eadem fides Mediatoris, quae nos salvat , salvos iustos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, quia, sicut credimus, Christum in carne venisse, ita illi venturum; et sicut nos mortuum, ita illi moriturum; et sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum; et uos et illi, ad indicium vivorum et mortuorum venturum".
On this page