Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De fide simplicium.

Quid ergo dicetur de illis simplicibus, quibus non erat revelatum mysterium incarnationis, qui pie credebant quod eis traditum fuit?

Dici potest, nullum fuisse iustum vel salvum, cui non esset facta revelatio, vel distincta vel velata , in aperto vel in mysterio: distincta, ut Abrahae et Moysi aliisque maioribus, qui distinctionem articulorum fidei habebant; velata, ut simplicibus, quibus revelatum erat ea esse credenda, quae credebant illi maiores et docebant, sed eorum distinctionem apertam non habebant. Sicut et in Ecclesia aliqui minus capaces sunt, qui articulos Symboli distinguere et assignare non valent, omnia tamen credunt, quae in Symbolo continentur; credunt enim quae ignorant, habentes fidem velatam in mysterio; ita et tunc minus capaces ex revelatione sibi facta maioribus credendo inhaerebant, quibus fidem suam quasi committebant.

Unde Iob: "Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos." Simplices et minores sunt asinae pascentes iuxta boves, quia humilitate maioribus adhaerendo, in mysterio credebant quae et illi in mysterio docebant, qualis forte fuit vidua Sareptana .

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2