Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quae ante adventum credere sufficiebat.

Sed quaeritur, cum sine fide Mediatoris antiquis non fuerit salus, sicut nec modernis, utrum oportuerit illos credere omnia illa de Mediatore, quae nunc credimus.

Quibusdam videtur, quod suffecerit illis quatuor tantum credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem et adventum ad iudicium; quod ex praemissis verbis Augustini colligunt, ubi ista quatuor posuit .

Aliis autem videtur, habita fide Trinitatis, id de mysterio incarnationis fidei suffecisse, ut Dei crederetur Filius nasciturus de homine et iudicaturus; qui de loanne Baptista documentum huius rei assumunt, qui de morte Christi et descensu ad inferos in Evangelio dubitasse videtur, secundum expositionem Gregorii, quando interrogavit per discipulos: " "Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?"quasi: Es tu per te ipsum descensurus ad infernum, an alium ad haec sacramenta missurus es" ?

Quidam tamen dicunt, eum non dubitasse de ignorantia, sed de pietate, id est, dubitare se ostendisse, non quia ignoraverit, sed pietatis affectu compassum esse Christo, et eius humilitatem admirando insinuasse.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3