Capitulum 4
Capitulum 4
De fide Cornelii.
Solet etiam quaeri de Cornelio, utrum fidem incarnationis habuerit, cum dictum est ei per Angelum: "Acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae." Si enim fidem incarnationis non habebat, tunc ergo sine fide incarnationis erat ei iustitia, quia de illo scriptum est, quod "iustus erat et timens Deum". Si vero incarnationis fidem habebat; ad quid ergo missus est ad eum Petrus ?
Sane dici potest, eum, sicut fidem Unitatis , ita et incarnationis habuisse Dei revelatione, sed incarnatum iam esse Dei Filium ignorasse; et ideo missus est ad eum Petrus, ut iam natum Dei Filium ei annuntiaret, et Sacramentum regenerationis ei conferret. Habebat igitur fidem incarnationis, sed an facta, an futura esset non noverat; et ita per fidem venit ad opera, et per opera amplius solidatus est in fide. "Per fidem enim, ut ait Gregorius, venitur ad opera". Cornelius etiam per fidem venit ad opera; Deum enim unum credebat, sed Filium eius nesciebat incarnatum; per fidem placuerunt Deo eius opera: "Sine fide enim impossibile est placere Deo".
Augustinus vero dicit, "Cornelio dictum esse per Angelum: "Acceptae sunt eleemosynae tuae et orationes tuae,"antequam in Christum crederet; nec tamen sine aliqua fide donabat et orabat. Nam quomodo invocabat in quem non credebat? Sed si posset sine fide Christi esse salus, non ad eum mitteretur architectus Ecclesiae, Petrus".
On this page