Capitulum 5
Capitulum 5
De aequalitate fidei, spei, caritatis et operis.
Illud etiam non est praetermittendum, quod fides, spes, caritas et operatio secundum aliquid aequalia sunt in praesenti.
Unde Gregorius: "Fidem, spem, caritatem atque operationem, dum in hac vita vivimus, aequales sibi esse apud nos invenimus, quia quantum credimus, tantum amamus; et quantum amamus, tantum de spe praesumimus. Quisque enim fidelis tantum credit, quantum sperat et amat; et tantum operatur, quantum credit et amat et sperat. Sed tamen maior spe et fide caritas dicitur, quia, cum ad Dei speciem pervenitur, spes et fides transit, sed caritas permanet", et quia "caritas mater est omnium virtutum" ; quae non ideo post fidem et spem ponitur, quod ex eis oriatur, sed quia post illa remanebit aucta: "caritas enim nunquam excidit." Praemissa autem aequalitas proprie secundum interiorum actuum intentionem consideranda est.
Huic vero quod hic et superius dictum est, scilicet quod caritas non est ex fide et spe, sed e converso, videtur obviare quod ait Apostolus: "Finis praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta" Quod exponens Augustinus, cor accipit pro intellectu, et conscientiam pro spe. "Qualis, inquit, caritas est "finis praecepti,"procedens "de corde puro,"id est de puro intellectu, ut nihil nisi Deus diligatur; et conscientia, id est de spe bona; et fide non ficta,id est simulata". Non igitur caritas fidem vel spem, sed fides et spes caritatem praecedere videntur.
Hoc ergo ea ratione traditum intellige, non quod fides et spes causa vel tempore caritatem, omnium bonorum matrem, praecedant; sed quia caritas sine illis in aliquo esse non potest, sed illa sine caritate possunt esse, quamvis non sit fides pia vel spes sine caritate. Ideo igitur ex fide et spe procedere dicitur caritas, quia nulli provenit sine istis.
On this page