Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quid sit caritas.

Caritas est dilectio, qua diligitur Deus propter se et proximus propter Deum vel in Deo .

Haec habet duo mandata, unum perlinens ad dilectionem Dei, quod est maximum in Lege mandatum, et alterum pertinens ad diligendum proximum , illi simile. Primum est: "Diliges Deum ex toto corde , ex tota mente , ex tota anima," quod scriptum est in Deuteronomio . Secundum est: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae." "Finis enim praecepti est dilectio" ; et ea gemina, id est Dei et proximi est.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2