Capitulum 3
Capitulum 3
Si eadem caritate diligitur Deus et proximus.
Hic quaeritur, si ex ea ipsa dilectione diligitur Deus, qua diligitur proximus, an alia sit dilectio Dei, et alia proximi.
Unde Augustinus: "Ioannes ait: "Non potest Deum diligere, quem, non videt, qui fratrem , quem videt, non diligit."Sed si eum quem videt humano visu, spirituali caritate diligeret, videret Deum, qui est ipsa caritas, visu interiori, quo videri potest. Qui igitur fratrem, quem videt, non diligit, Deum, qui est dilectio, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? Ex una enim eademque caritate Deum proximumque diligimus, sed Deum propter Deum, nos vero et proximum propter Deum".
On this page