Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Quare dicuntur duo mandata caritatis.

Si vero una eademque caritas Dei est et proximi, quare dicitur gemina?

Propter duo dilecta, id est Deum et proximum: etsi enim una sit caritas, duo tamen diversa ea diliguntur, scilicet Deus et homo vel Angelus. Pro quo etiam et duo sunt mandata, quia, cum eadem caritas utroque commendetur, diversa tamen diligi praecipiuntur.

Unde Augustinus: "Arbitror ideo Spiritum bis datum, semel in terra et iterum de caelo, ut commendarentur nobis duo praecepta caritalis scilicet Dei et proximi. Una est caritas et duo praecepta, unus Spiritus et duo data, quia alia caritas non diligit proximum nisi illa quae diligit Deum: qua ergo caritate proximum diligimus, ipsa Deum diligimus. Sed quia aliud est Deus, aliud est proximus, etsi una raritate diliguntur", ideo forte duo praecepta dicuntur, et alterum maius, et alterum minus; vel propter duos motus, qui in mente geruntur , dum Deus diligitur et proximus: movetur enim mens ad diligendum Deum, movetur et ad diligendum proximum, et mullo magis erga Deum quam erga proximum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4