Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De modo diligendi.

Consequenter modum utriusque dilectionis advertamus.

"Haec regula, ut ait Augustinus, dilectionis divinitus constituta est", ut Deum propter se toto corde, et proximum diligas sicut te ipsum, id est, ad quod et propter quod te ipsum diligere debes: in bono enim et propter Deum te ipsum diligere

debes, in bono ergo diligendus est proximus, non in malo, et propter Deum.

Proximum vero omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est, cum quo sit operandum male. Qui ergo amat homines, "vel quia iusti sunt, vel ut iusti sint amare debet, hoc est in Deo vel propter Deum; sic enim et se ipsum amare debet, scilicet in Deo vel propter Deum, id est, quia iustus est, vel ut iustus sit. Qui enim aliter se diligit, ini uste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sil iniustus, ad hoc ergo ut sit malus: non ergo iam se diligit. "Qui enim diligit, iniquitatem odit animam suam"".

"Sic condita est mens humana, ut nunquam sui non meminerit, nunquam se non intelligat, nunquam se non diligat. Sed quoniam qui odit aliquem, nocere illi studet, non immerito et mens hominis, quando sibi nocet, se odisse dicitur. Nesciens enim sibi vult male", dum non putat sibi obesse quod vult; sed tamen male sibi vult, quando id vult, quod obsit sibi; secundum illud: "Qui diligit iniquitatem odit animam suam." Qui ergo diligere se novit, Deum diligit; qui vero non diligit Deum, etiam si se diligit, quod ei naturaliter inditum est, tamen non incongrue se odisse dicitur, cum id agit, quod sibi adversatur et se ipsum tanquam suus' inimicus insequitur.

"Modus ergo diligendi praecipiendus est homini, id est, quomodo se diligat, ut prosit sibi. Quin autem se diligat et prodesse sibi velit dubitare, dementis est". Modus autem praecipitur, cum ait: "sicut te ipsum," ut proximum diligas, ad quod te ipsum. Si ergo te non propter te diligere debes, sed propter illum, ubi dilectionis tuae rectissimus finis est, non succenseat alius aliquis homo, si et ipsum propter Deum diligis. Huius dilectionis modum Veritas insinuat dicens : "Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos," id est, ad quod dilexi vos, scilicet ut filii sitis, ut vitam habeatis.

Dilectionis autem Dei modus insinuatur, cum dicitur: "Ex toto corde, id est ex toto intellectu; ex tota anima, id est voluntate; ex tota mente, id est memoria", "ut omnes cogitationes et omnem vitam et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ea quae confers". Haec dicens, "nullam pariem vitae nostrae reliquit, quae vacare debeat, sed quidquid venerit in animum, illuc rapiatur, quo dilectionis impetus currit". Et diligere Deum propter se modus est diligendi Deum. Et sunt isti duo modi diligendi Deum, ut quibusdam placet.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5