Capitulum 2
Capitulum 2
De unione Verbi et carnis mediante anima.
Assumsit igitur Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima: "Unitum est carni per medium intellectum, Verbum Dei". Tantae enim subtilitatis atque simplicitatis est divina essentia, ut corpori de limo terrae formato uniri non congruerit, nisi mediante rationali essentia.
Illa autem unio inexplicabilis est adeo, ut etiam Ioannes, ab utero sanctificatus, se non esse dignum fateatur solvere corrigiam calceamenti Iesu, quia illius unionis modum investigare aliisque explicare non erat sufficiens.
"Non sunt igitur audiendi qui non verum hominem Filium Dei suscepisse dicunt, neque natum de femina, sed falsam carnem et imaginem corporis simulatam ostendisse videntibus". In quem errorem prorumpunt, quia timent, quod fieri non potest, scilicet, ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur; "et tamen praedicant, istum visibilem solem radios per omnes faeces spargere, et eos mundos et sinceros servare. Si ergo visibilia munda visibilibus immundis contingi possunt et non coinquinari, quanto magis incommutabilis et invisibilis Veritas, per spiritum animam et per animam corpus suscipiens, totum hominem sine sui contaminatione assumsit, et ab omnibus infirmitatibus liberavit". Ecce hic dicit, Dei Sapientiam per spiritum assumsisse animam et per animam corpus. Spiritus enim, scilicet pars animae superior, maiori similitudine Deo propinquat quam anima, scilicet ipsa eadem secundum inferiorem partem, et anima magis quam corpus; et ideo non incongrue anima dicitur assumta per spiritum, et corpus per animam.
On this page