Capitulum 3
Capitulum 3
Quod simul assumsit carnem et animam Verbum, nec caro prius est concepta quam assumta.
Si autem quaeritur, utrum Verbum carnem simul et animam assumserit, an prius animam quam carnem, vel carnem quam animam; et utrum caro illa prius fuerit in utero Virginis concepta et postea assumta; verissime et absque ulla ambiguitate dicitur, quia, ex quo hominem Deus assumsit, totum assumsit, simulque sibi univit animam et carnem; nec caro prius fuit concepta, et postmodum assumta, sed in conceptione assumta et in assumtione concepta.
Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum: "Firmissime tene, et nullatenus dubites, non carnem Christisine divinitate conceptam in utero Virginis, priusquam susciperetur a Verbo, sed ipsum Verbum Domini, Verbum Deum suae carnis acceptione conceptum, ipsamque carnem Verbi incarnatione conceptam".
Idem in libro De Trinitate: "Non esset Dei hominumque mediator, nisi esset idem Deus, idem homo, in utroque unus et verus, quam servilem formam, a solo Filio susceptam, tota Trinitas, cuius una est voluntas et operatio, fecit. Non autem in utero Virginisprius caro suscepta est, et postmodum divinitas venit in carnem, sed mox ut Verbum venit in uterum servata veritate propriae naturae, factum est caro et perfectus est homo, id est, in veritate carnis et animae natus est".
On this page