Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De carne assumta, qualis ante fuerit.

Quaeritur etiam de carne Verbi, an, priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato, et an talis assumta fuerit a Verbo.

Sane dici potest et credi oportet, iuxta Sanctorum attestationis convenientiam, ipsam prius peccato fuisse obnoxiam, sicut reliqua Virginis caro, sed Spiritus sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo, poena tantum, non necessitate sed voluntate assumentis, remanente.

Mariam quoque totam Spiritus sanctus, in eam praeveniens, a peccato prorsus purgavit et a fomite peccati etiam liberavit, vel fomitem ipsum penitus evacuando, ut quibusdam placet, vel sic debilitando et extenuando, ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus exstiterit; potentiam quoque generandi absque viri semine Virgini praeparavit. Ita enim verba Evangelii docent, ubi Angelus Virginem alloquens ait: "Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei." Cui sacra Virgo respondit: "Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum."

Quod exponens Ioannes ait: "Post concessum autem sanctae Virginis, Spiritus sanctus praevenit in ipsam, secundum verbum Domini quod dixit Angelus, purgans ipsam et potentiam deitatis Verbi receptivam praeparans, simul autem et generativam. Et tunc obumbravit ipsam Dei altissimi per se Sapientia et Virtus existens, id est Filius Dei, Patri homousios, id est consubstantialis, sicut divinum semen; et copulavit sibi ipsi ex sanctissimis et purissimis ipsius Virginissanguinibus nostrae antiquae conspersionis carnem, animatam anima rationali et intellectiva, non seminans, sed per Spiritum sanctum creans. Quare simul caro, simul Dei caro, simul caro animata rationali et intellectiva, simul Dei Verbi caro animata rationali et intellectiva".

Ex his perspicuum fit quod ante diximus, carnem scilicet Verbi simul conceptam et assumtam, eandemque, immo totam Virginem, Spiritu sancto praeveniente, ab omni labe peccati castificatam. Cui collata est potentia "novo more generandi, ut sine coitu viri, sine libidine concipientis, in utero Virginiscelebraretur conceptus Dei et hominis". "Illa enim caro, quam Deus ex Virginesibi unire dignatus est, sine vitio concepta, sine peccato nata est". "Hanc carnem tamen non caelestis, non areae, non alterius cuiusquam putes esse naturae, sed eius, cuius est omnium hominum caro".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1