Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Si Christus ordinem diligendi servavit, quem nos.

Nunc iam superest investigare, si Christus, secundum quod homo, ordinem diligendi praescriptum servaverit. Quod si est, omnem hominem sicut se ipsum dilexit; omnibus ergo vitam optavit, "omnesque salvos fieri voluit" ; sed non omnes salvi sunt; et ita non est factum quod optavit.

Sed non est ignorandum, in eo fuisse caritatem iuxta modum patriae, non viae, eumque ordinem diligendi implesse, qui servatur in patria, non in via. Qui enim in patria sunt, id est iam beatificati sunt, adeo iustitiae Dei addicti sunt ut nihil eis placeat, nisi quod Deo placet; ac per hoc illorum tantum salutem volunt, quos Deus salvari vult, eosque solos sicut se diligunt. Ita et Christus electos tantum sicut se dilexit eorumque salutem optavit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3