Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De caritate Dei.

Praemissis adiiciendum esi de dilectione Dei, qua ipse diligit nos, quae non est alia, quam illa qua diligimus eum .

Dilectio autem Dei divina usia est; eademque dilectione Pater et Filius et Spiritus sanctus se diligunt et nos, ut supra disseruimus; cumque eius dilectio sit immutabilis et aeterna, alium tamen magis, alium minus diligit.

Unde Augustinus: "Incomprehensibilis est dilectio atque immutabilis, qua Deus in unoquoque nostrum amat quod fecit, sicut et odit quod fecimus. Miro igitur et divino modo, etiam quando odit, diligit nos; et hoc quidem in omnibus intelligi potest, Quis ergo digne possit eloqui, quantum diligat membra Unigeniti sui, et quanto amplius Unigenitum ipsum? De ipso etiam dictum est: "Nihil odisti eorum quae fecisti"".

Ex his percipitur, quod Deus omnes creaturas suas diligat, quia scriptum est: "Nihil odisti eorum quae fecisti;" et item: "Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona." Si omnia quae fecit, bona sunt, et omne bonum diligit: omnia igitur diligit, quae fecit; et inter ea magis diligit rationales creaturas, et de illis eas amplius, quae sunt membra Unigeniti sui, et multo magis ipsum Unigenitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1