Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quomodo Deus dicitur magis diligere vel minus hunc vel illum.

Cum autem dilectio Dei immutabilis sit, et ideo non intenditur vel remittitur, si quaeritur, quae sit ratio dicti, cum dicitur magis vel minus diligere hoc quam illud, et cum dicitur omnia diligere, dicimus, dilectionem Dei, sicut pacem, exsuperare omnem sensum humanum, ut ad tantae altitudinis intelligentiam vix aliquatenus aspiret. Potest tamen intelligi ea ratione dici: omnia diligi a Deo, quae fecit, quia omnia placent ei, omnia approbat, in quantum opera eius sunt, nec tunc prius, vel amplius placuerunt ei, cum facta sunt; sed et antequam fierent, immo ab aeterno omnia placuerunt ei, non minus quam postquam esse coeperunt.

Quod vero rationales creaturas, id est homines vel Angelos, alios magis, alios minus diligere dicitur, non mutabilitatem caritatis eius significat, sed quod alios ad maiora bona, alios ad minora dilexit, alios ad meliores usus, alios ad minus bonos. Omnia enim bona nostra ex eius dilectione nobis proveniunt. Electorum ergo alios magis, alios minus dilexit ab aeterno, et diligit eliam nunc, quia aliis maiora, aliis minora ex dilectione sua praeparavit bona, aliisque maiora, et aliis minora bona confert in tempore. Unde magis vel minus dicitur hos vel illos diligere.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2