Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Consideratur enim duobus modis dilectio Dei: secundum essentiam et secundum efficientiam. Non recipit magis vel minus secundum essentiam, sed tantum secundum efficientiam, ut magis dilecti dicantur, quibus ex dilectione ab aeterno maius bonum praeparavit et in tempore tribuit, et minus dilecti, quibus non tantum. Inde eliam est, quod aliqui, quando "convertuntur et iustificantur, dicuntur tunc incipere diligi a Deo, non quod Deus nova dilectione quemquam possit diligere — immo sempiterna dilectione dilexit "ante mundi constitutionem", quoscumque diligit — sed tunc dicuntur incipere diligi ab eo", cum aeternae Dei dilectionis sortiuntur effectum, scilicet gratiam vel gloriam.

Unde Augustinus: "Absit, ut Deus temporaliter aliquem diligat quasi nova dilectione, quae in ipso ante non erat, apud quem nec praeterita transierunt, et futura iam facta sunt. Itaque omnes Sanctos suos ante mundi constitutionem dilexit, sicut praedestinavit. Sed cum convertuntur et inveniunt illum, tunc incipere ab eo diligi dicuntur, ut eo modo dicatur, quo potest humano affectu capi quod dicitur. Sic etiam, cum iratus malis dicitur et placidus bonis, illi mutantur, non ipse. Ut lux infirmis oculis aspera, firmis lenis est, ipsorum scilicet mutatione, non sua", ita, cum aliquis per justificationem incipit esse amicus Dei, ipse mutatur, non Deus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3