Capitulum 8
Capitulum 8
Quomodo castus timor permanet in aeternum.
Illud quoque diligenter est notandum, quod in superioribus Augustinus dicit, castum timorem esse aeternum; per quod confirmatur praemissa sententia, scilicet quod spiritus timoris erit in futuro, sicut et alia dona Spiritus sancti. Sed non habebit omnem illum usum, quem modo habet: faciet enim tunc nos revereri Deum, non timere separari vel carere.
On this page