Capitulum 9
Capitulum 1
Si timor poenae, qui fuit in Christo, fuit servilis, vel initialis.
Cum autem fuerit in Christo timor poenae, quaeritur, an iste timor fuerit mundanus, vel servilis, vel initialis.
Ad quod dicimus, nullum eorum in Christo fuisse, quia mundanus malus est, ut supra dictum est, et in primo gradu cum mundo deseritur; servilis vero, vel initialis in perfecta caritate non est. Nullus ergo timorum istorum fuit in Christo.
Quis ergo fuit timor ille, quo poenam timuit? Potest timor ille dici naturalis sive humanus, qui omnibus hominibus inest, quo horretur mors ac formidatur poena. Et dicitur timor iste naturalis, non quia accesserit homini ex natura, secundum quod prius fuit instituta, quia non fuit iste timor concretus homini, nec de bonis naturalibus, sed quia ex corrupta natura per peccatum omnibus advenit, cui corruptio inolevit, tanquam esset naturalis. Et est iste timor effectus peccati, ut praedictum est.
On this page