Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De sapientia et scientia, quo differant.

Post praemissa diligenter considerandum est, in quo differat sapientia a scientia.

De hoc Augustinus ita ait: "Philosophi disputantes de sapientia definierunt eam dicentes: Sapientia est rerum humanarum divinarumque scientia. Ego quoque utrarumque rerum cognitionem, id est divinarum et humanarum, et sapientiam et scientiam dici posse, non nego. Verum iuxta distinctionem Apostoli, qua dixit: "Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae,"illa definitio dividenda est, ut rerum divinarum cognitio sapientia proprie nuncupetur, humanarum vero cognitio proprie scientiae nomen obtineat. Neque vero quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis, ubi plurimum supervacuae vanitatis et noxiae curiositatis est, huic scientiae tribuo, sed illud tantum, quo fides saluberrima, quae ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, defenditur, roboratur; qua scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum . Aliud est enim scire tantummodo quid homo credere debeat propter adipiscendam vitam beatam ; aliud est scire, quomodo hoc ipsum et piis opituletur et contra impios defendatur, quae proprio vocabulo appellatur scientia".

De his quoque duabus virtutibus idem Augustinus, differentiam inter eas assignans, super Psalmum ait: "Distat sapientia a scientia, testante sancto Iob, qui quodam modo singula definiens ait: "Sapientia est pietas, scientia vero est abstinere a malis". Pietatem vero hoc loco posuit Dei cultum, quae Graece dicitur theosebia, quae est in cognitione et dilectione eius quod semper est et incommutabiliter manet, quod est Deus. Abstinere vero a malis est "in medio pravae nationis"prudenter versari".

Idem quoque, inter haec duo aperte distinguens, ait: "Distat ab aeternorum contemplatione actio, qua bene utimur temporalibus rebus; et illa sapientiae, haec scientiae deputatur; quamvis et illa quae sapientia est, possit nuncupari scientia, ut Apostolusloquitur, ubi dicit: "Nunc scio ex parte;"quam scientiam profecto contemplationis Dei vult intelligi.". "In hoc ergo differentia est, quia ad contemplationem sapientia, ad actionem vero scientia pertinet".

Ecce aperte demonstratum est, in quo differat spiritus sapientiae et spiritus scientiae, scilicet ut sapientia divinis, scientia humanis attributa sit rebus.

Et ut docet Augustinus utrumque agnoscimus in Christo, scilicet et rem divinam et rem humanam, et ideo de ipso habemus sapientiam et scientiam. "Cum enim legitur: "Verbum caro factum est", in Verbo intelligitur verus Dei Filius, in carne agnoscitur verus hominis filius".

Item, cum dicitur: " "Vidimus plenum gratiae et veritatis", gratiam referamus ad scientiam, et veritatem ad sapientiam", quia in Christo scientia et sapientia fuit plenarie, et nos scientiam et sapientiam de eo habemus, qui Deus est et homo.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1