Capitulum 2
Capitulum 2
In quo differat sapientia ab intellectu.
Ostensa differentia inter scientiam et sapientiam, quid distet inter sapientiam et intellectum videamus.
In hoc differunt illa duo, quia sapientia est proprie de aeternis, quae Veritati aeternae contemplandae intendit ; intelligentia vero non modo de aeternis est, sed etiam de rebus invisibilibus et spiritualibus temporaliter exortis. Per eam enim et natura summa, quae fecit omnes naturas, id est divina, consideratur, et quae post ipsam sunt spirituales et invisibiles naturae, ut Angeli et omnes animae bonae affectiones conspiciuntur. In hoc ergo differentia est, quia sapientia Creator tantum inspicitur , intellectu vero et Creator et creatura quaedam. Item, intellectu intelligibilia capimus tantum, sapientia vero non modo capimus superiora, sed eliam in cognitis delectamur .
On this page