"Solet autem quaeri, utrum
prohibitum sit omne mendacium. Quidam dicunt, illud tantum prohiberi, quod obest et non
prodest ei cui dicitur. Tale enim non est adversus proximum; ut ideo videatur hoc
addidisse Scriptura".
Sed de mendacio magna quaestio est, nec cito explicari
potest.