Quae iuratio sit gravior, an quae
fit per Deum, an quae fit per creaturas, vel per Euangelium.
Si autem quaeritur, quis magis teneatur, an qui per Deum, an
qui per Evangelium, vel per creaturas iurat, dicimus, qui per Deum, quia per eum haec
facta sunt.
Unde Chrysostomus: "Si qua
causa fuerit, modicum videtur facere qui iurat per Deum; qui vero per Evangelium, maius
aliquid fecisse videtur. Quibus dicendum est: Stulti, Scripturae propter Deum sanctae
sunt, non Deus propter Scripturas" ; ita et creaturae sanctae sunt per Deum.