Capitulum 7
Capitulum 7
Quid est dicere: Per Deum.
Hoc est testem Deum adhibere: iuravit enim Apostolus dicens: "Testis est mihi Deus;" ac si dixisset: per Deum, ita est.
Unde Augustinus: "Ridiculum est putare hoc si dicas, "per Deum", iuras; si dicas, "testis est Deus", non iuras. Quid est enim "per Deum", nisi "testis est Deus"; aut quid est "testis est Deus", nisi "per Deum"? Quid est autem iurare, nisi ius Deo reddere, quando per Deum iuras" ? ius scilicet veritatis et non falsitatis.
Item: "Ecce dico caritati vestrae: et qui per lapidem iurat falsum, periurus est" ; quia non lapidem, qui non audit, sed eius Creatorem adhibet testem. Hoc est ergo iurare per quamlibet creaturam, scilicet Creatorem eius testem adhibere.
"Est etiam quoddam genus iuramenti gravissimum, quod fit per exsecrationem, ut cum homo dicit: si illud feci, illud patiar, vel illud contingat filiis meis". Secundum quem modum accipitur etiam interdum, cum aliquis iurando dicit: "per salutem meam", vel "per filios meos", et huiusmodi. Obligat enim haec Deo.
Unde Augustinus: "Cum quis ait: "per salutem meam", salutem suam Deo obligat. Cum dicit: "per filios meos", oppignerat eos Deo, ut hoc eveniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Et sicut per hoc iurans aliquando hoc Deo obligat, ita per Deum iurans, ipsum adhibet testem". In omni ergo iuratione aut Deus testis adhibetur, aut creatura Deo obligatur et oppigneratur, ut hoc sit iurare, scilicet Deum testem adhibere, vel Deo aliquid oppignerare.
On this page