Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

De illis qui iurant per falsos deos.

Post haec quaeritur, utrum fide eius utendum sit, qui per daemonia vel idola iuraverit.

De hoc Augustinus scribens Ad Publicolam ait: "Te prius considerare volo, utrum, si quispiam per deos falsos iuraverit et fidem non servaverit, non tibi videtur bis peccasse. Bis utique peccavit, quia et iuravit, per quos non debuit; et contra pollicitam fecit fidem, quod non debuit. Ideoque qui utitur fide illius, quem constat iurasse per deos falsos, et utitur non ad malum sed ad bonum, non peccato illius se sociat, quo per daemonia iuravit, sed bono pacto eius, quo fidem servavit. Et sine dubitatione minus malum est per deos falsos iurare veraciter, quam per Deum verum fallaciter. Quanto enim, per quod iuratur, magis sanctum est, tanto magis est poenale periurium".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8