Capitulum 2
Capitulum 2
Quod nullus est sine peccato hic, excepta Virgine.
Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis exstiterit, Augustinus evidenter ostendit, in libro De natura et gratia inquiens: "Excepta sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini nullam prorsus, cum de peccatis agitur, haberi volo quaestionem (inde enim scimus, quod ei plus gratiae sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere ac parere meruit, quem constat nullum habuisse peccatum); hac ergo Virgineexcepta, si omnes Sanctiet Sanctae congregari possent, et quaereretur ab eis, an peccatum haberent, quid responderetur nisi quod Ioannesait: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus?" "Illa autem Virgosingulari gratia praeventa est atque repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum, quem ex initio habuit universitas Dominum; ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis et non criminis originem duceret".
On this page