Capitulum 3
Capitulum 3
Quare Christus non fuit decimatus in Abraham, sicut Levi.
"Cum autem illa caro, cuius excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Mariaet in aliis, a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abrahampeccato subiacuisse, cuius universa caro peccato subiacebat. Unde quaeri solet, quare Levidicatur decimatus in Abraham, et non Christus, cum in lumbis Abrahaeuterque fuerit secundum materialem rationem, quando Abrahamdecimatus est, id est decimas dedit Melchisedech."
Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham tanquam in materiali causa, quia ea decimatione, sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, cui personaliter decimas solvit, ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat, et ex eo per concupiscentiam carnis descendit. Christus autem non est decimatus, quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis libidinem; sicut etiam in Adam omnes peccaverunt, sed non Christus.
Unde Augustinus Super Genesim: "Sicut, Adampeccante, qui in lumbis eius erant, peccaverunt, sic Abrahamdecimas dante, qui in lumbis eius erant, decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adaeet Abrahaefuerit, quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Cum ergo Leviet Christussecundum carnem essent in iambis Abrahae, quando decimatus est, ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus, quo erat ibi Levi". "Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christicaro, quamvis secundum ipsam ibi fuerat Mariaecaro". "Ille ergo decimatus est in Abraham, qui sic fuit in lumbis Abrahae, sicut ille fuit in lumbis patris sui, id est, qui sic est natus de patre Abraham, sicut ille de suo patre natus est, scilicet per legem carnis et invisibilem concupiscentiam".
On this page